DIVALE Nomen

DIVALE Nomen
DIVALE Nomen
apud Spartian. n. Anton. Caracal. Habet templum, habet Salios, --- qui Faustinae templum et Divale nomen eripuit, idem. Sic Divale Praeceptum, Divalis Lex, sanctio Divalis Lex, sanctio Divalis, pro Edicto Imp. non semel in Codice Theodos. et Iu0 stin. At Divalia, feriae erant Divae Angeronae, alio nomine Angeronalia. Institutae sunt a Romanis, cum anginâ omne genus animalium consumeretur; Macrob. Sat. l. 1. c. 12. incidebantque in 12. Kal. Ianuarii, quo die a Pontificibus sacrum fiebat in sacello Volupiae, quam Verrius Flaccus Angeroniam dictam esse ait, quod angores ac animorum sollicitudines propitiata tolleret. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom.
l. 4. c. 16.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ANTONINIANI Sodales — Antonino Pio post mortem consecrati, occurrunt apud Iul. Capitolin. in Vita eius sub fin. Meruit et Flaminem, et Circenses, et Templum, et Sodales Antoninianos. Vero itidem dedicati a Marco, qpud Eundem Capitolin. in M. Antonino c. 15. Flaminem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”